7,1,10
si enim praescisse illis ac voluisse praesto semper fuit, immo etiam subiacente praescientia, quia apud omnipotentiam de operibus dumtaxat suis hoc est praescire quod velle quodcumque illud praesciebatur, cui voluntas adstipularetur, non exspectari oportuit sed creari; maxime cum et Iovem illum suum acervos formicarum in populos hominum ludo vertere solitum ferant.