7,17,6
unum iam enim Romae adversus Iulianum, aliud in Syria contra Pescennium gesserat, tertium Clodius Albinus, Iuliani in occidendo Pertinace socius, qui se in Gallia Caesarem fecerat, suscitabat; cuius bello multum utrimque Romani sanguinis fusum est. Albinus tamen apud Lugdunum oppressus et interfectus est.