6,7,5
quos cum apud Rhodanum flumen obvios Caesar habuisset, magno difficilique bello bis vicit victosque ad deditionem coegit. horum fuit, cum primum progressa est, omnis multitudo Helvetiorum Tulingorum Latobogiorum Rauracorum et Boiorum utriusque sexus ad centum quinquaginta et septem milia hominum. ex his quadraginta et septem milia in bello ceciderunt, cetera in terras proprias remissa sunt.