6,6,2
hinc ad Iudaeos, quibus Aristobulus expulso fratre Hyrcano primus ex sacerdote rex praeerat, atque ad Hierosolymam urbem eorum Gabinium cum exercitu mittit. ipse continuo subsecutus et a patribus urbe susceptus sed a plebe muro templi repulsus expugnationem eius intendit.