6,5,8
Si estis, inquit, di patrii. ita ille diu colendo ac diu quaerendo persenserat hos non esse certos deos, qui esse putabantur. rex multae experientiae atque aevo gravis verum Deum, ad cuius notitiam non nisi auditu per fidem venitur, non intellegebat. hos autem falsos esse rationis ipsius luce perviderat, aliud consuetudini aliud menti suae tribuens.