6,21,9
Astures vero positis castris apud Asturam flumen Romanos, nisi proditi praeventique essent, magnis consiliis viribusque oppressissent. tres legatos cum legionibus suis in tria castra divisos tribus aeque agminibus obruere repente moliti, suorum proditione detecti sunt.