6,1,27
quod semper utique confitendum est, tunc tamen praecipue, quando adhuc per universum mundum nulla erat ecclesia, quae interventu fidelium precum meritas mundi poenas iustumque iudicium Dei exorata ipsius clementia temperaret: unde etiam haec, quae mala hominibus videntur, qualiacumque sunt, graviora sine dubio omnia fuerunt, sicut ipso, quo coepta sunt, ordine probabuntur.