6,1,14
an Amulius avus, qui exposuit ad necem? an pater, qui incertus fuit? an Rhea mater stupri rea? an Albani parentes, ipsa quoque ab initio Romani nominis germina persequentes? an tota Italia quae per quadringentos annos, dum audere potuit, excidio eius inhiavit ?