6,18,13
at Dolabella in Syria multa cum Cassio bella gessit, a quo victus ipse se interfecit. Brutus et Cassius magnis exercitibus conparatis apud Athenas convenerunt totamque Graeciam depopulati sunt. Rhodios Cassius terra marique oppugnatos ad deditionem coegit, quibus praeter vitam nihil reliquit.