6,17,9
et tamen horum omnium malorum initium superbia est: inde exarserunt bella civilia, inde iterum pullularunt. non ergo iniusta caedes est eorum, qui eam iniuste consectantur, si ambitionis aemulatio per ipsos atque in ipsis et agitur et punitur, donec qui detrectavere collegium, discant ferre dominatum, summaque imperii totius ad unum redacta longe aliud omnes homines vivendi genus subeant, ut omnes humiliter placere studeant, non insolenter offendere.