6,15,8
At vero Dolabella partium Caesaris in Illyrico per Octavium et Libonem victus copiisque exutus ad Antonium fugit. Basilus et Sallustius cum singulis legionibus, quibus praeerant, similiter et Antonius, Hortensius quoque ab infimo mari cum classe concurrens, omnesque pariter adversus Octavium et Libonem profecti et victi sunt.