6,15,4
inde per Antonium septem cohortes, quae apud Sulmonem morabantur, a Lucretio recepit, tres legiones, quae cum Domitio apud Corfinium morabantur, ad suas partes traduxit. Pompeius atque omnis senatus, crescentibus Caesaris viribus trepidi, tamquam Italia pulsi in Graeciam transvecti, Dyrrachium gerendi belli sedem delegerunt.