6,15,26
prima congressione equitatus Pompei pulsus sinistra latera nudavit. deinde cum diu utrimque dubia sorte caederentur atque ex alia parte Pompeius inter hortandum diceret parce civibus nec tamen faceret, ex alia vero Caesar hoc faceret, quod urgeret dicens miles, faciem feri, tandem universus Pompei fugit exercitus, castraque direpta sunt.