6,15,21
ita Caesaris milites ancipiti periculo territi ipso Caesare frustra obsistente fugerunt. Pompeius vero Caesaris quoque testimonio victor persequentem revocavit exercitum. quattuor milia militum Caesaris, centuriones viginti et duo, equites Romani conplures in eo proelio caesi sunt.