6,15,14
Et ne forte parvi id pendant, quod contemptu abolitum atque antiquatum fuit, hoc est aut numen aut sedem: Apollo ille Pythius erat, quem ferunt magno illo Pythone serpente interfecto, totius vaticinationis auctore et principe, heredem et sedis et divinationis et nominis exstitisse ibique eum reddere elegisse responsa, ubi orta cum auctore ipsa divinatio videbatur,