6,15,13
cur ergo longe ante imperium Caesaris nativitatemque Christi, sicut ipsorum auctores adtestantur, abolita fuerat Pythici oraculi fides? abolita autem ideo, quia contempta. porro autem quare contempta, nisi quia vel falsa vel vana vel dubia? unde prudenter poeta praemonuit: $1$ Inconsulti abeunt sedemque odere Sibyllae. $3$