6,15,10
Caelius descivit a Caesare ac se Miloni exuli iunxit; cumque ambo servorum manu Capuam oppugnare molirentur, occisi sunt. Bibulus apud Corcyram pudore victus, quod custodiae eius, quam pelago et oppido praetendebat, hostis inluserat, inedia sese vigiliisque confecit.