6,14,4
hanc nunc amplissimam dilatationem vastissima ruina consequitur. apud Parthos enim consul Romanus occiditur exercitusque deletur, atrocissimum illud Pompei atque Caesaris bellum civile conseritur et inter haec Roma ipsa repentino correpta incendio concrematur.