6,12,8
sed ne ipsa quidem Roma clades, quas intulit, evitavit. exercitae diu auctaeque sunt per totos mundi cardines potentiae ducum viresque legionum, quae in sese concurrentes eius damno vincerent, cuius periculo vincerentur. nam victorem Caesarem de Gallia reversum civilia bella comitata sunt aliaque gravissima mala, interfecti apud Parthos Crassi et trucidati exercitus, praecesserunt.