6,11,24
sed et hoc quoque nisi Caesar non potuisset, siquidem fons, quo ad potum utebantur, medio devexi montis latere fundebatur. Caesar ad proximum fontis admoveri vineas turrimque exstrui iubet. fit magnus ilico concursus ex oppido. quibus sine periculo proeliantibus Romani quamvis pertinaciter obsisterent crebriusque succederent, conplures tamen trucidantur.