5,9,5
in metallis quoque Atheniensium idem tumultus servilis ab Heraclito praetore discussus est; apud Delon etiam servi novo motu intumescentes oppidanis praevenientibus pressi sunt, absque illo primo Siciliensis mali fomite, a quo istae velut scintillae emicantes, diversa haec incendia seminarunt.