5,8,1
Igitur ea tempestate, cum haec apud Numantiam gesta sunt, apud Romam Gracchorum seditiones agitabantur. Scipio autem cum deleta Numantia ceteras Hispaniae gentes pace conponeret, Thyresum quendam, Celticum principem, consuluit, qua ope res Numantina aut prius invicta durasset aut post fuisset eversa. Thyresus respondit: concordia invicta, discordia exitio fuit.