5,7,15
atrox diu certamen et usque ad periculum Romanorum fuit, iterumque Romani pugnare se adversum Numantinos fugiendo probavissent, nisi sub Scipione |Seite 188| pugnassent. Numantini interfectis suorum fortissimis bello cedunt, conpositis tamen ordinibus nec sicut fugientes in urbem revertuntur, corpora interfectorum ad sepulturam oblata accipere noluerunt.