5,6,2
in Sicilia mons Aetna vastos ignes eructavit ac fudit, qui torrentum modo per prona praecipites proxima quaeque corripientibus exussere flammis, longinquiora autem favillis calidis cum vapore gravi late volitantibus torruerunt: quod Siciliae semper vernaculum genus monstri non portendere malum adsolet sed inferre. in Bononiensi agro fruges in arboribus enatae sunt.