5,4,7
Appio Claudio Q. Caecilio Metello consulibus Appius Claudius adversus Salassos Gallos congressus et victus quinque milia militum perdidit. reparata pugna, quinque milia hostium occidit. sed cum iuxta legem, qua constitutum erat, ut quisque quinque milia hostium peremisset triumphandi haberet potestatem, iste quoque triumphum expetisset, propter superiora vero damna non impetravisset, infami impudentia atque ambitione usus privatis sumptibus triumphavit.