5,4,16
Mithridates tunc siquidem, rex Parthorum sextus ab Arsace, victo Demetrii praefecto Babylonam urbem finesque eius universos victor invasit. omnes praeterea gentes, quae inter Hydaspen fluvium et Indum iacent, subegit. ad Indiam quoque cruentum extendit imperium.