5,4,12
Igitur Fabius consul contra Lusitanos et Viriatum dimicans Bucciam oppidum, quod Viriatus obsidebat, depulsis hostibus liberavit et in deditionem cum plurimis aliis castellis recepit. fecit facinus etiam ultimis barbaris Scythiae, non dicam Romanae fidei et moderationi, exsecrabile. quingentis enim principibus eorum, quos societate invitatos deditionis iure susceperat, manus praecidit.