5,4,10
|Seite 181| Expiatio illa crudelis et viam mortibus hominum morte hominis |Seite 182| struens tandem Romanis inter miserias suas erubescentibus, quam misera et vana esset, innotuit. ante enim in suffragium praeveniendae cladis est habita, et sic pestilentia consecuta est; quae tamen sine ullis sacrificiorum satisfactionibus tantummodo secundum mensuram arcani iudicii expleta correptione sedata est.