5,3,7
sane cum propter multitudinem et varietatem statuarum simulacrorumque in illo civitatis incendio permixta in unum auri argenti atque aeris omniaque simul metalla fluxissent, novum genus metalli factum est, unde usque in hodiernum diem sive ex ipso sive ex imitatione eius aes Corinthium, sicut memoriae traditum est, et Corinthia vasa dicuntur.