5,3,5
igitur post extincta totius Achaiae |Seite 180| praesidia destitutarum eversionem urbium Metello praetore meditante consul Mummius repentinus cum paucis venit in castra. qui dimisso statim Metello Corinthum sine mora expugnavit, urbem toto tunc orbe longe omnium opulentissimam, quippe quae velut officina omnium artificum atque artificiorum et emporium commune Asiae atque Europae per multa retro saecula fuit.