5,3,3
quorum priore bello occisa esse XX milia, secundo VII milia caesa Claudius historicus refert, Valerius et Antias in Achaia pugnatum et XX milia Achaeorum cum duce suo Diaeo cecidisse confirmant, Polybius Achivus quamvis tunc in Africa cum Scipione fuerit, tamen, quia domesticam cladem ignorare non potuit, semel in Achaia pugnatum Critolao duce adserit Diaeum vero adducentem ex Arcadia militem ab eodem Metello praetore oppressum cum exercitu docet;