5,2,8
haec sunt nostrorum temporum bona: quae in totum vel in tranquillitate praesentium vel in spe futurorum vel in perfugio communi non habuere maiores, ac per hoc incessabilia bella gesserunt, quia, mutandarum sedium communione non libera, persistendo in sedibus suis aut infeliciter necati sunt aut turpiter servierunt. quod clarius promptiusque ipsis veterum gestis per ordinem explicitis aperietur.