5,24,6
is mox ut fugitivorum pugnam iniit, sex milia eorum interfecit, nongentos vero cepit. inde priusquam ipsum Spartacum ad caput Silari fluminis castra metantem bello adgrederetur, Gallos auxiliatores eius Germanosque superavit, e quibus XXX milia hominum cum ipsis ducibus occidit.