5,21,1
|Seite 214| Sylla mox atque urbem victor intravit, tria milia hominum, qui se per legatos dediderant, contra fas contraque fidem datam inermes securosque interfecit. plurimi tunc quoque, ut non dicam innocentes, sed etiam ipsius Syllanae partis occisi sunt, quos fuisse plus quam novem milia ferunt. ita liberae per urbem caedes, percussoribus |Seite 215| passim vagantibus ut quemque vel ira vel praeda sollicitabat, agitabantur.