5,19,9
igitur ad profligandam universam rempublicam exercitum sibi in quattuor partes diviserunt. tres siquidem legiones Mario datae, parti copiarum Cn. Carbo praepositus est, partem Sertorius accepit, ille scilicet Sertorius, iam hic civilis belli incentor et particeps, qui etiam hoc finito aliud post in Hispania bellum excitavit, quod per multos annos maximis Romanorum cladibus traxit. cetera vero exercitus portio Cinnam secuta est.