5,18,9
continuo atrocissimam perniciem infamissima praecessere prodigia. namque omnium generum animalia, quae manus hominum blande perpeti atque inter homines vivere solita erant, relictis stabulis pascuisque cum balatu hinnitu mugituque miserabili ad silvas montesque fugerunt. canes quoque, quorum naturae est extra homines esse non posse, lacrimosis ululatibus vagi luporum ritu oberrarunt.