5,18,14
Caepio autem a Vestinis et Marsis deductus in insidias, cum exercitu trucidatus est. L. vero Iulius Caesar postquam apud Aeserniam victus aufugerat, contractis undique copiis adversum Samnitas et Lucanos dimicans multa hostium milia interfecit.