5,16,18
namque aliae concursu mutuo iugulatae, aliae apprehensis invicem faucibus strangulatae, aliae funibus per equorum crura consertis ipsisque continuo equis exstimulatis, postquam suas isdem funibus, quibus equorum crura nexuerant, indidere |Seite 203| cervices, protractae atque exanimatae sunt, aliae laqueo de subrectis plaustrorum temonibus pependerunt.