5,16,17
mulieres graviorem paene excitavere pugnam, quae plaustris in modum castrorum circumstructis, ipsae autem desuper propugnantes, diu repulere Romanos. sed cum ab his novo caedis genere terrerentur - abscisis enim cum crine verticibus inhonesto satis vulnere turpes relinquebantur - ferrum, quod in hostes sumpserant, in se suosque verterunt.