5,15,2
Sed ego de Iugurtha ordinis tantum loco et causa commemorationis breviter perstrinxerim, quia ut de natura eius varia atque intolerabili ita et de rebus tam dolose quam strenue gestis propter opimam scriptorum luculentiam satis sufficiens apud omnes notitia est.