5,15,25
Caepio proconsule capta urbe Gallorum, cui nomen est Tolosae, centum milia pondo auri et argenti centum decem milia e templo Apollinis sustulit: quod cum ad Massiliam, amicam populo Romano urbem, cum praesidiis misisset, interfectis clam - sicut quidam contestantur - quibus ea custodienda et pervehenda commiserat, cuncta per scelus furatus fuisse narratur. unde etiam magna quaestio post Romae acta est.