5,15,24
Lucius quoque Piso vir consularis, legatus Cassii consulis, interfectus. C. Publius alter legatus, ne residua exercitus portio, quae in castra confugerat, deleretur, obsides et dimidiam partem rerum omnium Tigurinis turpissimo foedere dedit: qui Romam reversus, a Caelio tribuno plebi |Seite 200| die dicta eo quod Tigurinis obsides dederat, in exilium profugit.