5,15,17
scuta etiam, quae elephanti corio extento atque durato habilia et tuta gestabant - cuius ea natura est, ut acceptum imbrem tamquam spongia ebibat ac per hoc intractabile repentino pondere fiat - quia circumferri non poterant, defendere nequiverunt. ita ex insperato conturbatis destitutisque Mauris ac Numidis Bocchus ac Iugurtha fugerunt.