5,15,11
numquam ulla Romano militi tumultuosior pugna et terribilior fuit, adeo ut discursu et fremitu circumcursantium et impetentium equitum suscitatus pulvis caelum subtexuerit, diem ademerit noctemque obduxerit, tantus autem telorum nimbus ingruerit, ut nulla pars corporis ab ictu tuta esset, quippe quibus et visus ad prospiciendum impedimento caliginis et expeditio ad cavendum compressione multitudinis deerat.