5,11,6
Verumtamen pace et gratia omnipotentis Dei dixerim, de cuius misericordia et in cuius fiducia haec loquor: quamvis et temporibus nostris exoriantur aliquando et hoc diversis partibus lucustae et plerumque etiam sed tolerabiliter laedant, numquam tamen temporibus Christianis tanta vis inextricabilis mali accidit, ut pernicies lucustarum, quae nullo modo ferri viva potuisset, mortua plus noceret et qua diu vivente peritura erant omnia, ea perdita pereuntibus magis omnibus optandum fuerit, ne perisset.