5,11,4
|Seite 192| at vero quanta fuerit hominum lues, ego ipse, dum refero, toto corpore perhorresco: siquidem in Numidia, in qua tunc Micipsa rex erat, octingenta milia hominum, circa oram vero maritimam, quae maxime Carthaginiensi atque Uticensi litori adiacet, plus quam ducenta milia perisse traditum est, apud ipsam vero Uticam civitatem triginta milia mi |Seite 193| litum, quae ad praesidium totius Africae ordinata fuerant, extincta atque abrasa sunt.