4,6,25
ilico unanimiter naves primum in quibus venere succendunt, ne qua spes refugiendi foret; dein cum omnia in quae direxisset prosterneret, villas castellaque incenderet, Hannonem quendam cum triginta milibus Poenorum obviam habuit. quem cum duobus milibus suorum interfecit; ipse autem duos tantum in eo bello perdidit.