4,21,10
Igitur in Hispania Sergius Galba praetor Lusitanos citra Tagum flumen habitantes cum voluntarios in deditionem recepisset, per scelus interfecit; simulans enim de commodis eorum se acturum fore, circumpositis militibus cunctos inermes incautosque prostravit. quae res postea universae Hispaniae propter Romanorum perfidiam causa maximi tumultus fuit.