4,13,9
quod ideo ignominiosius turpiusque est, tam paucis amissis tanta agmina diffugisse, quia se in aliis victoriis non viribus animorum praevaluisse sed bellorum |Seite 156| proventibus prodiderunt. quis enim rogo in exercitu Romanorum crederet numerum istum fuisse saltem, non dico fugisse ?