4,13,12
Eo deinde anno, qui huic proximus fuit, dira miseram urbem terruere prodigia: miseram utique, quae hinc fremitu hostium, inde nequitia daemonum terrebatur; namque in Piceno flumen sanguine effluxit et apud Tuscos caelum ardere visum est et Arimini nocte multa lucem claram obfulsisse ac tres lunas distantibus caeli regionibus exortas apparuisse.